Cato Maior de Senectute by Marcus Tullius Cicero
M >>
Marcus Tullius Cicero >> Cato Maior de Senectute
Pages:
1 |
2 |
3 | 4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11 |
12 |
13
XIII. 43 Saepe audivi e maioribus natu, qui se porro pueros a senibus
audisse dicebant, mirari solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum
legatus esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis qui se
sapientem profiteretur, eumque dicere omnia quae faceremus ad voluptatem
esse referenda. Quod ex eo audientis M'. Curium et Ti. Coruncanium optare
solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci
possent cum se voluptatibus dedissent. Vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui
quinquennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat:
norat eundem Fabricius, norat Coruncanius, qui cum ex sua vita tum ex eius
quem dico. Deci facto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrum
atque praeclarum, quod sua sponte expeteretur quodque spreta et contempta
voluptate optimus quisque sequeretur. 44 Quorsum igitur tam multa de
voluptate? Quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis
est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat. Caret epulis
exstructisque mensis et frequentibus poculis. Caret ergo etiam vinulentia
et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est voluptati, quoniam
eius blanditiis non facile obsistimus, divine enim Plato escam malorum
appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam
immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari
potest. C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a
cena senem saepe videbam puer; delectabatur cereo funali et tibicine, quae
sibi nullo exemplo privatus sumpserat: tantum licentiae dabat gloria. 45
Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper
sodalis--sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis
Magnae Matris acceptis--epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed
erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora.
Neque enim ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis
quam coetu amicorum et sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem
epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium
nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum
concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare
videantur.
XIV. 46 Ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque
conviviis delector, nec cum aequalibus solum, qui pauci admodum restant,
sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque senectuti magnam
gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi sustulit.
Quod si quem etiam ista delectant, ne omnino bellum indixisse videar
voluptati, cuius est fortasse quidam naturalis modus, non intellego ne in
istis quidem ipsis voluptatibus carere sensu senectutem. Me vero et
magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a
summo adhibetur in poculo, et pocula sicut in Symposio Xenophontis est,
minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut
ignis hibernus. Quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque
vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem quam maxime possumus vario
sermone producimus. 47 At non est voluptatum tanta quasi titillatio in
senibus. Credo, sed ne desideratio quidem; nihil autem est molestum quod
non desideres. Bene Sophocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate
quaereret, utereturne rebus veneriis, 'di meliora!' inquit; 'ego vero
istinc sicut a domino agresti ac furioso profugi.' Cupidis enim rerum
talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis
iucundius est carere quam frui; quamquam non caret is, qui non desiderat;
ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. 48 Quod si istis ipsis
voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus,
ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non
omnino caret. Ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in prima cavea
spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia voluptates
propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus,
procul eas spectans, tantum quantum sat est. 49 At illa quanti sunt, animum
tamquam emeritis stipendiis libidinis ambitionis, contentionum
inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque, ut dicitur, vivere!
Si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est
otiosa senectute iucundius. Videbamus in studio dimetiendi paene caeli
atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio. Quotiens ilium lux noctu
aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset!
Quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere!
50 Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? Quam gaudebat Bello suo
Punico Naevius, quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem
Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset
Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit
aetate. Quid de P. Licini Crassi et pontifici et civilis iuris studio
loquar aut de huius P. Scipionis, qui his paucis diebus pontifex maximus
factus est? Atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes
vidimus. M. vero Cethegum, quem recte suadae medullam dixit Ennius, quanto
studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem! Quae sunt igitur epularum
aut ludorum aut scortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae?
Atque haec quidem studia doctrinae, quae quidem prudentibus et bene
institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod
ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem,
qua voluptate animi nulla certe potest esse maior.
XV. 51 Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter
delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam
proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum terra, quae numquam
recusat imperium nec umquam sine usura reddit quod accepit, sed alias
minore, plerumque maiore cum faenore; quamquam me quidem non fructus modo,
sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat. Quae cum gremio mollito ac
subacto sparsum semen excepit, primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio
quae hoc efficit nominata est; deinde tepefactum vapore et compressu suo
diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris
stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi
pubescens includitur; e quibus cum emersit, fundit frugem spici ordine
structam et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum. 52 Quid
ego vitium ortus satus incrementa commemorem? Satiari delectatione non
possum, ut meae senectutis requietem oblectamentumque noscatis. Omitto enim
vim ipsam omnium quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex
acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus
tantos truncos ramosque procreet; malleoli plantae sarmenta viviradices
propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent? Vitis
quidem quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem,
ut se erigat, claviculis suis quasi manibus quidquid est nacta
complectitur, quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans
coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia
fundatur. 53 Itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam
ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se
ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba
gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore
caret et nimios solis defendit ardores: qua quid potest esse cum fructu
laetius, tum aspectu pulchrius? Cuius quidem non utilitas me solum, ut ante
dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat: adminiculorum ordines,
capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi,
aliorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego irrigationes, quid fossiones
agri repastinationesque proferam quibus fit multo terra fecundior? 54 Quid
de utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo libro, quem de rebus rusticis
scripsi. De qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecit, cum de cultura agri
scriberet. At Homerus, qui multis, ut mihi videtur, ante saeculis fuit,
Laerten lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem agrum et eum
stercorantem facit. Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et
arbustis res rusticae laetae sunt, sed hortis etiam et pomariis, tum
pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate. Nec consitiones
modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura
sollertius.
XVI. 55 Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed ea ipsa
quae dixi sentio fuisse longiora. Ignoscetis autem, nam et studio rerum
rusticarum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus
eam vitiis videar vindicare. Ergo in hac vita M'. Curius, cum de
Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphavisset, consumpsit extremum
tempus aetatis; cuius quidem ego villam contemplans, abest enim non longe a
me, admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporum
disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum
attulissent, repudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi videri
dixit, sed eis qui haberent aurum imperare. 56 Poteratne tantus animus
efficere non iucundam senectutem? Sed venio ad agricolas, ne a me ipso
recedam. In agris erant tum senatores, id est senes, si quidem aranti L.
Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum, cuius
dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium regnum
appetentem occupatum interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius
et ceteri senes, ex quo qui eos arcessebant viatores nominati sunt. Num
igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant?
Mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse, neque solum
officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et
delectatione quam dixi, et saturitate copiaque rerum omnium, quae ad victum
hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam
desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus. Semper enim boni
assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est,
villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo
melle. Iam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora
facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque venatio. 57 Quid de
pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie
plura dicam? Brevi praecidam. Agro bene culto nihil potest esse nec usu
uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum
etiam invitat atque allectat senectus. Ubi enim potest illa aetas aut
calescere vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve
refrigerari salubrius? 58 Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi
hastas, sibi clavam et pilam, sibi venationes atque cursus, nobis senibus
ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras; id ipsum ut lubebit,
quoniam sine eis beata esse senectus potest.
XVII. 59 Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite quaeso
studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro,
qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! Atque ut
intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates
in eo libro loquitur cum Critobulo Cyrum minorem Persarum regem,
praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysander Lacedaemonius, vir
summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et
ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam
consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur
Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum
subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum
eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo
essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum respondisse 'atqui ego ista
sum omnia dimensus, mei sunt ordines, mea discriptio; multae etiam istarum
arborum mea manu sunt satae.' Tum Lysandrum, intuentem purpuram eius et
nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro multisque gemmis, dixisse
'recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta
est!' 60 Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit quo minus
et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad
ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad
centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque
coleret, cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni
interfuerunt. Ita quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium
esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas
hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex
est autem senectutis auctoritas. 61 Quanta fuit in L. Caecilio Metello,
quanta in A. Atilio Calatino! In quem illud elogium:
_hunc unum plurimae consentiunt gentes_
_populi primarium fuisse virum._
Notum est totum carmen incisum in sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de
laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum,
pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum
vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo?
Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas.
Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit
quam omnes adulescentiae voluptates.
XVIII. 62 Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae
fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur id, quod ego
magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se
oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auctoritatem arripere
possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis
extremos. 63 Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque
communia, salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et
apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita
diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci
mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium
senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus
honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in
theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a
suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum
essent certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et
senem sessum recepisse; 64 quibus cum a cuncto consessu plausus esset
multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta
essent, sed facere nolle. Multa in nostro collegio praeclara, sed hoc de
quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae
principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui
cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae sunt igitur
voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus qui
splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam
inexercitati histriones in extremo actu corruisse.
65 At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus,
etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen
et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem
iustae, sed quae probari posse videatur: contemni se putant, despici,
illudi; praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est; quae tamen
omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita tum in
scaena intellegi potest ex eis fratribus qui in Adelphis sunt. Quanta in
altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne
vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. Severitatem in senectute
probo, sed eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo; 66 avaritia
vero senilis quid sibi velit, non intellego. Potest enim quicquam esse
absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?
XIX. Quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere
nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non
potest esse longe. O miserum senem, qui mortem contemnendam esse in tam
longa aetate non viderit! Quae aut plane neglegenda est, si omnino
exstinguit animum, aut etiam optanda, si aliquo eum deducit ubi sit futurus
aeternus. Atqui tertium certe nihil inveniri potest. 67 Quid igitur timeam,
si aut non miser post mortem, aut beatus etiam futurus sum? Quamquam quis
est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui sit exploratum se ad vesperum
esse victurum? Quin etiam aetas illa multo pluris quam nostra casus mortis
habet: facilius in morbos incidunt adulescentes, gravius aegrotant,
tristius curantur. Itaque pauci veniunt ad senectutem; quod ni ita
accideret, melius et prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium
in senibus est, qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent.
Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id
ei videatis cum adulescentia esse commune? 68 Sensi ego in optimo filio, tu
in exspectatis ad amplissimam dignitatem fratribus, Scipio, mortem omni
aetati esse communem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare
idem senex non potest. Insipienter sperat; quid enim stultius quam incerta
pro certis habere, falsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet.
At est eo meliore condicione quam adulescens, quoniam id quod ille sperat
hic consecutus est: ille volt diu vivere, hic diu vixit. 69 Quamquam, o di
boni, quid est in hominis natura diu? Da enim supremum tempus, exspectemus
Tartessiorum regis aetatem: fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius
quidam Gadibus, qui octoginta regnaverat annos, centum viginti vixerat.
Sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum;
cum enim id advenit, tum illud quod praeteriit, effluxit; tantum remanet,
quod virtute et recte factis consecutus sis. Horae quidem cedunt et dies et
menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur nec quid sequatur
sciri potest. Quod cuique temporis ad vivendum datur, eo debet esse
contentus. 70 Neque enim histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo
in quocunque fuerit actu probetur; neque sapientibus usque ad 'plaudite'
veniendum est, breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene
honesteque vivendum; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam
agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatem autumnumque
venisse. Ver enim tamquam adulescentia significat ostenditque fructus
futuros; reliqua autem tempora demetendis fructibus et percipiendis
accommodata sunt. 71 Fructus autem senectutis est, ut saepe dixi, ante
partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem, quae secundum naturam
fiunt, sunt habenda in bonis; quid est autem tam secundum naturam quam
senibus emori? Quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnante
natura. Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae
multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte,
nulla adhibita vi, consumptus ignis exstinguitur, et quasi poma ex
arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic
vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam
iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar
aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.
XX. 72 Senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur,
quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit
ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior. Hoc illud
est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi quaerenti qua
tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret respondisse dicitur
'senectute.' Sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque
sensibus opus ipsa suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit. Ut navem,
ut aedificium idem destruit facillime qui construxit, sic hominem eadem
optime quae conglutinavit natura dissolvit. Iam omnis conglutinatio recens
aegre, inveterata facile divellitur. Ita fit ut illud breve vitae reliquum
nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit; vetatque
Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae
decedere. 73 Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam
mortem dolore amicorum et lamentis vacare. Volt, credo, se esse carum suis.
Sed haud scio an melius Ennius:
_nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu_
_faxit_
74 Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur. Iam
sensus moriendi aliquis esse potest, isque ad exiguum tempus, praesertim
seni: post mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. Sed hoc
meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus; sine qua
meditatione tranquillo animo esse nemo potest. Moriendum enim certe est, et
incertum an hoc ipso die. Mortem igitur omnibus horis impendentem timens
qui poterit animo consistere? 75 De qua non ita longa disputatione opus
esse videtur, cum recorder non L. Brutum, qui in liberanda patria est
interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum
incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem
hosti datam conservaret non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus
suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae
in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne
crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed
legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas
alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur. Quod
igitur adulescentes, et ei quidem non solum indocti sed etiam rustici
contemnunt, id docti senes extimescent? 76 Omnino, ut mihi quidem videtur,
rerum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa:
num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis adulescentiae: num ea
constans iam requirit aetas, quae media dicitur? Sunt etiam eius aetatis:
ne ea quidem quaeruntur in senectute. Sunt extrema quaedam studia
senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt, sic occidunt etiam
senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum mortis affert.
XXI. 77 Non enim video, cur, quid ipse sentiam de morte, non audeam vobis
dicere, quod eo cernere mihi melius videor, quo ab ea propius absum. Ego
vestros patres, P. Scipio tuque, C. Laeli, viros clarissimos mihique
amicissimos, vivere arbitror et eam quidem vitam, quae est sola vita
nominanda. Nam dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam
necessitatis et gravi opere perfungimur; est enim animus caelestis ex
altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum divinae
naturae eternitatique contrarium. Sed credo deos immortalis sparsisse
animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium
ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia. Nec me
solum ratio ac disputatio impulit ut ita crederem, sed nobilitas etiam
summorum philosophorum et auctoritas.
78 Audiebam Pythagoran Pythagoriosque, incolas paene nostros, qui essent
Italici philosophi quondam nominati numquam dubitasse quin ex universa
mente divina delibatos animos haberemus. Demonstrabantur mihi praeterea
quae Socrates supremo vitae die de immortalitate animorum disseruisset, is
qui esset omnium sapientissimus oraculo Apollinis iudicatus. Quid multa?
Sic mihi persuasi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta
memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes tantae scientiae,
tot inventa, non posse eam naturam, quae res eas contineat, esse mortalem;
cumque semper agitetur animus nec principium motus habeat, quia se ipse
moveat, ne finem quidem habiturum esse motus, quia numquam se ipse sit
relicturus; et cum simplex animi natura esset neque haberet in se quicquam
admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi, quod si non
posset, non posse interire; magnoque esse argumento homines scire pleraque
ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artis difficilis discant, ita
celeriter res innumerabilis arripiant, ut eas non tum primum accipere
videantur, sed reminisci et recordari. Haec Platonis fere. XXII. 79 Apud
Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: 'nolite arbitrari, o mihi
carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore. Nec
enim, dum eram vobiscum, animum meum videbatis, sed eum esse in hoc corpora
ex eis rebus quas gerebam intellegebatis. Eundem igitur esse creditote,
etiam si nullum videbitis. 80 Nec vero clarorum virorum post mortem honores
permanerent, si nihil eorum ipsorum animi efficerent, quo diutius memoriam
sui teneremus. Mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in
corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex eis emori; nec
vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed
cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum
esse sapientem. Atque etiam, cum hominis natura morte dissolvitur,
ceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat, abeunt enim illuc
omnia, unde orta sunt; animus autem solus nec cum adest nec cum discessit
apparet. Iam vero videtis nihil esse morti tam simile quam somnum. 81 Atqui
dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; multa enim, cum
remissi et liberi sunt, futura prospiciunt; ex quo intellegitur quales
futuri sint, cum se plane corporis vinculis relaxaverint. Qua re, si haec
ita sunt, sic me colitote,' inquit, 'ut deum, sin una est interiturus
animus cum corpore, vos tamen, deos verentes, qui hanc omnem pulchritudinem
tuentur et regunt, memoriam nostri pie inviolateque servabitis.'
Pages:
1 |
2 |
3 | 4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |
11 |
12 |
13