Academica by Marcus Tullius Cicero
M >>
Marcus Tullius Cicero >> Academica
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 | 9 |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17 |
18 |
19 |
20 |
21 |
22 |
23 |
24
XXVII. Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus. Pictor videt quae nos
non videmus et, simul inflavit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Quid?
hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae
pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire
possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros
mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura! 87. Cur non
extimescam opinandi temeritatem? Etiamne hoc adfirmare potes, Luculle, esse
aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel, ut tuo
verbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi
adhibita? quando? cur? quo modo? Tractantur ista ingeniose: disputantur
etiam eleganter. Denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de
physicis mox et quidem ob eam causam, ne tu, qui idem me facturum paulo
ante dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea, quae clariora sunt, veniam,
res iam universas profundam, de quibus volumina impleta sunt non a nostris
solum, sed etiam a Chrysippo:--de quo queri solent Stoici, dum studiose
omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem
consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem
fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem.--88. Ea sunt eius modi, quae a
te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinolentorum et furiosorum
visa imbecilliora esse dicebas quam vigilantium, siccorum, sanorum. Quo
modo? quia, cum experrectus esset Ennius, non diceret 'se vidisse Homerum,
sed visum esse,' Alcmaeo autem:
'Sed mihi ne utiquam cor consentit ...'
Similia de vinolentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum
somnia re_ri_ et cuius furor consederit, putare non fuisse ea vera, quae
essent sibi visa in furore. Sed non id agitur: tum, cum videbantur, quo
modo viderentur, id quaeritur. Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud
audivisse,
'O pietas animi ...',
si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. Experrectus enim potuit illa
visa putare, ut erant, somnia: dormienti vero aeque ac vigilanti
probabantur. Quid? Iliona somno illo:
'Mater, te appello ...'
nonne ita credit filium locutum, ut experrecta etiam crederet? Unde enim
illa:
'Age adsta: mane, audi: iterandum eadem istaec mihi!' num videtur minorem
habere visis quam vigilantes fidem?
XXVIII. 89. Quid loquar de insanis? qualis tandem fuit adfinis tuus,
Catule, Tuditanus? quisquam sanissimus tam certa putat quae videt quam is
putabat quae videbantur? Quid ille, qui:
'Video, video te. Vive, Ulixes, dum licet,'
nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret? Quid? apud
Euripidem Hercules, cum, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis,
cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur
falsis, ut veris moveretur? Quid? ipse Alcmaeo tuus, qui negat 'cor sibi
cum oculis consentire,' nonne ibidem incitato furore:
'unde haec flamma oritur?'
et illa deinceps:
'Incedunt, incedunt: adsunt, _adsunt_, me expetunt:'
Quid? cum virginis fidem implorat:
'Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
hanc vim, quae me excruciat!
Caerulea incinctae angui incedunt, circumstant
cum ardentibus taedis.'
Num dubitas quin sibi haec videre videatur? Itemque cetera:
'Intendit crinitus Apollo
arcum auratum, luna innixus:
Diana facem iacit a laeva.'
90. Qui magis haec crederet, si essent, quam credebat, quia videbantur?
Apparet enim iam 'cor cum oculis consentire.' Omnia autem haec proferuntur,
ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et
falsa ad animi adsensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, cum illa
falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non
enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum, qui experrecti
sint, aut eorum, qui furere destiterint, sed qualis visio fuerit aut
furentium aut somniantium tum cum movebantur. Sed abeo a sensibus.
91. Quid est quod ratione percipi possit? Dialecticam inventam esse
dicitis, veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. Cuius veri et
falsi? et in qua re? In geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus
iudicabit an in litteris an in musicis? At ea non novit. In philosophia
igitur. Sol quantus sit quid ad illum? Quod sit summum bonum quid habet ut
queat iudicare? Quid igitur iudicabit? quae coniunctio, quae diiunctio vera
sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem, quid repugnet? Si
haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat. Plus autem pollicebatur.
Nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae
atque magnae, non est satis. 92. Sed quoniam tantum in ea arte ponitis,
videte ne contra vos tota nata sit: quae primo progressu festive tradit
elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum
paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod
tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
XXIX. Quid ergo? istius vitii num nostra culpa est? Rerum natura nullam
nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus.
Nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re
minutatim interrogati, dives pauper, clarus obscurus sit, multa pauca,
magna parva, longa brevia, lata angusta, quanto aut addito aut dempto
certum respondeamus [non] habemus.--93. At vitiosi sunt soritae.--Frangite
igitur eos, si potestis, ne molesti sint. Erunt enim, nisi cavetis. Cautum
est, inquit. Placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur, verbi causa,
tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat
quiescere, id est, quod ab his dicitur, [Greek: hesychazein]. Per me vel
stertas licet, inquit Carneades, non modo quiescas. Sed quid proficit?
Sequitur enim, qui te ex somno excitet et eodem modo interroget. Quo in
numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?
Progrediere rursus, quoad videbitur. Quid plura? hoc enim fateris, neque
ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. Cuius generis
error ita manat, ut non videam quo non possit accedere. 94. Nihil me
laedit, inquit: ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem veniam,
equos sustinebo, eoque magis, si locus is, quo ferentur equi, praeceps
erit. Sic me, inquit, ante sustineo nec diutius captiose interroganti
respondeo. Si habes quod liqueat neque respondes, superbus es: si non
habes, ne tu quidem percipis. Si, quia obscura, concedo. Sed negas te usque
ad obscura progredi. Illustribus igitur rebus insistis. Si id tantum modo,
ut taceas, nihil adsequeris. Quid enim ad illum, qui te captare volt, utrum
tacentem irretiat te an loquentem? Sin autem usque ad novem, verbi gratia,
sine dubitatione respondes pauca esse, in decimo insistis: etiam a certis
et illustrioribus cohibes adsensum. Hoc idem me in obscuris facere non
sinis. Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augentis
nec minuentis quid aut primum sit aut postremum docet. 95. Quid? quod eadem
illa ars, quasi Penelope telam retexens, tollit ad extremum superiora.
Utrum ea vestra an nostra culpa est? Nempe fundamentum dialecticae est,
quidquid enuntietur--id autem appellant [Greek: axioma], quod est quasi
effatum--, aut verum esse aut falsum. Quid igitur? haec vera an falsa sunt?
Si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris _an_ verum dicis? Haec
scilicet inexplicabilia esse dicitis. Quod est odiosius quam illa, quae nos
non comprehensa et non percepta dicimus.
XXX. Sed hoc omitto. Illud quaero, si ista explicari non possunt, nec eorum
ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi
est illa definitio: 'effatum esse id, quod aut verum aut falsum sit'? Rebus
sumptis adiungam ex his sequendas esse alias, alias improbandas, quae sint
in genere contrario. 96. Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas? 'Si
dicis _nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem_ nunc lucere et verum
dicis: lucet igitur.' Probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis.
Itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. Aut quidquid
igitur eodem modo concluditur probabitis aut ars ista nulla est. Vide ergo
hanc conclusionem probaturusne sis: 'Si dicis te mentiri verumque dicis,
mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis, mentiris igitur.' Qui
potes hanc non probare, cum probaveris eiusdem generis superiorem? Haec
Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. Quid enim faceret huic
conclusioni? 'Si lucet, lucet; lucet autem: lucet igitur.' Cederet
scilicet. Ipsa enim ratio conexi, cum concesseris superius, cogit inferius
concedere. Quid ergo haec ab illa conclusione differt? 'Si mentiris,
mentiris: mentiris autem: mentiris igitur.' Hoc negas te posse nec
approbare nec improbare. 97. Qui igitur magis illud? Si ars, si ratio, si
via, si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque. Sed hoc
extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. Tribunum
aliquem censeo adeant: a me istam exceptionem numquam impetrabunt. Etenim
cum ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et irridet, non
impetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur, 'aut vivet cras
Hermarchus aut non vivet' cum dialectici sic statuant, omne, quod ita
diiunctum sit, quasi 'aut etiam aut non,' non modo verum esse, sed etiam
necessarium: vide quam sit catus is, quem isti tardum putant. Si enim,
inquit, alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit cras
Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis
necessitas. Cum hoc igitur dialectici pugnent, id est, Antiochus et Stoici:
totam enim evertit dialecticam. Nam si e contrariis diiunctio--contraria
autem ea dico, cum alterum aiat, alterum neget, si talis diiunctio falsa
potest esse, nulla vera est. 98. Mecum vero quid habent litium, qui ipsorum
disciplinam sequor? Cum aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades
solebat: 'Si recte conclusi, teneo: sin vitiose, minam Diogenes reddet.' Ab
eo enim Stoico dialecticam didicerat: haec autem merces erat dialecticorum.
Sequor igitur eas vias, quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo
iudicem 'si lucet, lucet,' verum esse ob eam causam, quod ita didici, omne,
quod ipsum ex se conexum sit, verum esse, non iudicem 'si mentiris,
mentiris,' eodem modo [esse] conexum. Aut igitur hoc et illud aut, nisi
hoc, ne illud quidem iudicabo.
XXXI. Sed, ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi
relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia
Antiochea ista corruent universa. Nec vero quicquam ita dicam, ut quisquam
id fingi suspicetur: a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum
Carneade fuit, homo et acutus, ut Poenus, et valde studiosus ac diligens.
Et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus. Haec autem, quae
iam dicam, sunt sumpta de primo. 99. Duo placet esse Carneadi genera
visorum, in uno hanc divisionem: 'alia visa esse quae percipi possint, alia
quae non possint,' in altero autem: 'alia visa esse probabilia; alia non
probabilia.' Itaque, quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur,
ea pertinere ad superiorem divisionem: contra posteriorem nihil dici
oportere: qua re ita placere: tale visum nullum esse, ut perceptio
consequeretur, ut autem probatio, multa. Etenim contra naturam esset, si
probabile nihil esset. Et sequitur omnis vitae ea, quam tu, Luculle,
commemorabas, eversio. Itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur
modo illud, non inesse in iis quicquam tale, quale non etiam falsum nihil
ab eo differens esse possit. Sic, quidquid acciderit specie probabile, si
nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens
ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque, qui a vobis
sapiens inducitur, multa sequitur probabilia, non comprehensa neque
percepta neque adsensa, sed similia veri: quae nisi probet, omnis vita
tollatur. 100. Quid enim? conscendens navem sapiens num comprehensum animo
habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? Qui potest? Sed si iam
ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta, probo navigio, bono
gubernatore, hac tranquillitate, probabile videatur se illuc venturum esse
salvum. Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi,
faciliorque erit, ut albam esse nivem probet, quam erat Anaxagoras, qui id
non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse, unde
illa concreta esset, albam ipsam esse, ne videri quidem. 101. Et quaecumque
res eum sic attinget, ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum,
movebitur. Non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus,
habet animum, movetur mente, movetur sensibus, ut ei multa vera videantur,
neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam: eoque
sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi exsistere falsum aliquod,
cuius modi hoc verum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui
multa falsa esse dicunt, longeque aliter se habere ac sensibus videantur.
XXXII. Hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto
est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. Ita nobis tacentibus ex uno
Epicuri capite, altero vestro perceptio et comprehensio tollitur. Quod est
caput Epicuri? 'Si ullum sensus visum falsum est, nihil percipi potest.'
Quod vestrum? 'Sunt falsa sensus visa.' Quid sequitur? ut taceam, conclusio
ipsa loquitur: 'nihil posse percipi.' Non concedo, inquit, Epicuro. Certa
igitur cum illo, qui a te totus diversus est: noli mecum, qui hoc quidem
certe, falsi esse aliquid in sensibus, tibi adsentior. 102. Quamquam nihil
mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant
ea, quae paulo ante dixi, notissima. Licet enim haec quivis arbitratu suo
reprehendat, quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio
est: quod tamen dicimus esse quaedam probabilia, non videtur hoc satis esse
vobis. Ne sit: illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata
sunt: 'nihil igitur cernis? nihil audis? nihil tibi est perspicuum?'
Explicavi paulo ante Clitomacho auctore quo modo ista Carneades diceret.
Accipe quem ad modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro, quem ad C.
Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum,
eum, qui consul cum M. Manilio fuit. Scripsit igitur his fere verbis--sunt
enim mihi nota, propterea quod earum ipsarum rerum, de quibus agimus, prima
institutio et quasi disciplina illo libro continetur--, sed scriptum est
ita: 103. 'Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines, ut
aliae probabiles videantur, aliae contra: id autem non esse satis cur alia
posse percipi dicas, alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia
sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse.' Itaque ait
vehementer errare eos, qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus
numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit
disputatum, non inesse in his propriam, quae nusquam alibi esset, veri et
certi notam. 104. Quae cum exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus
sustinere sapientem: uno modo, cum hoc intelligatur, omnino eum rei nulli
adsentiri: altero, cum se a respondendo, ut aut approbet quid aut improbet,
sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. Id cum ita sit, alterum
placere, ut numquam adsentiatur, alterum tenere, ut sequens probabilitatem,
ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere
possit. +Nec, ut placeat, eum, qui de omnibus rebus contineat se ab
adsentiendo, moveri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa, quibus
ad actionem excitemur: item ea, quae interrogati in utramque partem
respondere possimus, sequentes tantum modo, quod ita visum sit, dum sine
adsensu: neque tamen omnia eius modi visa approbari, sed ea, quae nulla re
impedirentur. 105. Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa
certe non sunt. Non enim lucem eripimus, sed ea, quae vos percipi
comprehendique, eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.
XXXIII. Sic igitur inducto et constituto probabili, et eo quidem expedito,
soluto, libero, nulla re implicato, vides profecto, Luculle, iacere iam
illud tuum perspicuitatis patrocinium. Isdem enim hic sapiens, de quo
loquor, oculis quibus iste vester caelum, terram, mare intuebitur, isdem
sensibus reliqua, quae sub quemque sensum cadunt, sentiet. Mare illud, quod
nunc Favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec
tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur, mane
ravum, quodque nunc, qua a sole collucet, albescit et vibrat dissimileque
est proximo et continenti, ut, etiam si possis rationem reddere cur id
eveniat, tamen non possis id verum esse, quod videbatur oculis, defendere.
106. Unde memoria, si nihil percipimus? Sic enim quaerebas. Quid? meminisse
visa nisi comprehensa non possumus? Quid? Polyaenus, qui magnus
mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam
geometriam falsam esse credidit, num illa etiam, quae sciebat, oblitus est?
Atqui, falsum quod est, id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. Si
igitur memoria perceptarum comprehensarumque rerum est, omnia, quae quisque
meminit, habet ea comprehensa atque percepta. Falsi autem comprehendi nihil
potest, et omnia meminit Siron Epicuri dogmata. Vera igitur illa sunt nunc
omnia. Hoc per me licet: sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime
vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum, etiam si
comprehensio perceptioque nulla sit. 107. Quid fiet artibus? Quibus? Iisne,
quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis, quae
tantum id, quod videtur, secuntur nec habent istam artem vestram, qua vera
et falsa diiudicent?
Sed illa sunt lumina duo, quae maxime causam istam continent. Primum enim
negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. At id quidem
perspicuum est. Cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum,
ea de re dubitare se dicat, quam omnes praeter eum Stoici certissimam
putant, vera esse haruspicum [_responsa_], auspicia, oracula, somnia,
vaticinationes, seque ab adsensu sustineat: quod is potest facere vel de
iis rebus, quas illi, a quibus ipse didicit, certas habuerint, cur id
sapiens de reliquis rebus facere non possit? An est aliquid, quod positum
vel improbare vel approbare possit, dubitare non possit? an tu in soritis
poteris hoc, cum voles: ille in reliquis rebus non poterit eodem modo
insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri similitudinem
non impeditam sequi? 108. Alterum est, quod negatis actionem ullius rei
posse in eo esse, qui nullam rem adsensu suo comprobet. Primum enim videri
oportet in quo sit etiam adsensus. Dicunt enim Stoici sensus ipsos adsensus
esse, quos quoniam appetitio consequatur, actionem sequi: tolli autem
omnia, si visa tollantur.
XXXIV. Hac de re in utramque partem et dicta sunt et scripta multa, sed
brevi res potest tota confici. Ego enim etsi maximam actionem puto
repugnare visis, obsistere opinionibus, adsensus lubricos sustinere,
credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a
Carneade, quod, ut feram et immanem beluam, sic ex animis nostris
adsensionem, id est, opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea
pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius, qui probabilia
sequitur, nulla re impediente? 109. Hoc, inquit, ipsum impediet, quod
statuet, ne id quidem, quod probet, posse percipi. Iam istuc te quoque
impediet in navigando, in conserendo, in uxore ducenda, in liberis
procreandis plurimisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter
probabile.
Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed,
ut ais, 'pressius.' Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret consentaneum
esse ei, qui adfirmaret nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere
posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum
contrarium. Non enim potest convenienter dici nihil comprehendi posse, si
quicquam comprehendi posse dicatur. Illo modo potius putat urguendum fuisse
Carneadem: cum sapientis nullum decretum esse possit nisi comprehensum,
perceptum, cognitum, ut hoc ipsum decretum, quod sapientis esset, nihil
posse percipi, fateretur esse perceptum. Proinde quasi nullum sapiens aliud
decretum habeat et sine decretis vitam agere possit! 110. Sed ut illa habet
probabilia non percepta, sic hoc ipsum, nihil posse percipi. Nam si in hoc
haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris. Quam quoniam non
habet, utitur probabilibus. Itaque non metuit ne confundere omnia videatur
et incerta reddere. Non enim, quem ad modum, si quaesitum ex eo sit,
stellarum numerus par an impar sit, item, si de officio multisque aliis de
rebus, in quibus versatus exercitatusque sit, nescire se dicat. In incertis
enim nihil probabile est, in quibus autem est, in iis non deerit sapienti
nec quid faciat nec quid respondeat. 111. Ne illam quidem praetermisisti,
Luculle, reprehensionem Antiochi--nec mirum: in primis enim est nobilis--,
qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. Cum enim
sumeretur, unum, esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a
veris, non adtendere, superius illud ea re a se esse concessum, quod
videretur esse quaedam in vivis differentia, eam tolli altero, quo neget
visa a falsis vera differre; nihil tam repugnare. Id ita esset, si nos
verum omnino tolleremus. Non facimus. Nam tam vera quam falsa cernimus. Sed
probandi species est: percipiendi signum nullum habemus.
XXXV. 112. Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. Cum sit enim
campus in quo exsultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et in
Stoicorum dumeta compellimus? si enim mihi cum Peripatetico res esset, qui
id percipi posse diceret, 'quod impressum esset e vero,' neque adhiberet
illam magnam accessionem, 'quo modo imprimi non posset a falso,' cum
simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam,
si, cum ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille sapientem
interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco
valde repugnante: nunc quid facere possum? 113. Quaero enim quid sit quod
comprehendi possit. Respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne
Xenocrates quidem aut Polemo, sed qui his minor est: 'tale verum quale
falsum esse non possit.' Nihil eius modo invenio. Itaque incognito nimirum
adsentiar, id est, opinabor. Hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia
concedit: vos negatis, Antiochus in primis, qui me valde movet, vel quod
amavi hominem, sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et
acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero quo
tandem modo sit eius Academiae, cuius esse se profiteatur? Ut omittam alia,
haec duo, de quibus agitur, quis umquam dixit aut veteris Academiae aut
Peripateticorum, vel id solum percipi posse, quod esset verum tale, quale
falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari? Certe nemo. Horum
neutrum ante Zenonem magno opere defensum est. Ego tamen utrumque verum
puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.
XXXVI. 114. Illud ferre non possum. Tu cum me incognito adsentiri vetes
idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi
adroges, ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas,
mores fingas, finis bonorum malorumque constituas, officia describas, quam
vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium
dicas te et artificium traditurum, perficies ut ego ista innumerabilia
complectens nusquam labar, nihil opiner? Quae tandem ea est disciplina, ad
quam me deducas, si ab hac abstraxeris? Vereor ne subadroganter facias, si
dixeris tuam. Atqui ita dicas necesse est. 115. Neque vero tu solus, sed ad
suam quisque rapiet. Age, restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus
cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam
saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiaris, tam bonos, tam
inter se amantis viros, Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi?
qui mecum vivit tot annos? qui habitat apud me? quem et admiror et diligo?
qui ista Antiochea contemnit? Nostra, inquies, sola vera sunt. Certe sola,
si vera: plura enim vera discrepantia esse non possunt. Utrum igitur nos
impudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes, qui sibi persuaserint
scire se solos omnia? Non me quidem, inquit, sed sapientem dico scire.
Optime: nempe ista scire, quae sunt in tua disciplina. Hoc primum quale
est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis,
de sapiente loquamur, de quo, ut saepe iam dixi, omnis haec quaestio est.
116. In tres igitur partis et a plerisque et a vobismet ipsis distributa
sapientia est. Primum ergo, si placet, quae de natura rerum sint quaesita,
videamus: at illud ante. Estne quisquam tanto inflatus errore, ut sibi se
illa scire persuaserit? Non quaero rationes eas, quae ex coniectura
pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent
persuadendi necessitatem. Geometrae provideant, qui se profitentur non
persuadere, sed cogere, et qui omnia vobis, quae describunt, probant. Non
quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum
progredi non possunt. Punctum esse quod magnitudinem nullam habeat:
extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit:
liniamentum sine ulla latitudine [carentem]. Haec cum vera esse concessero,
si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante
rationes omnis descripserit eas, quibus efficitur multis partibus solem
maiorem esse quam terram, iuraturum putas? Si fecerit, solem ipsum, quem
deum censet esse, contempserit. 117. Quod si geometricis rationibus non est
crediturus, quae vim adferunt in docendo, vos ipsi ut dicitis, ne ille
longe aberit ut argumentis credat philosophorum, aut, si est crediturus,
quorum potissimum? Omnia enim physicorum licet explicare; sed longum est:
quaero tamen quem sequatur. Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum
esse, quam potissimum sententiam eliget _et_ disciplinam? Etsi quamcumque
eliget, insipiens eliget. Sed sit ingenio divino, quem unum e physicis
potissimum probabit? Nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones
infinitas: tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, videamus
quem probet: est enim inter magnos homines summa dissensio.
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 | 9 |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17 |
18 |
19 |
20 |
21 |
22 |
23 |
24